

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 17: Versus 20
Non pro eis.Jam non de solis apostolis, vel de caeteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus.Sed et pro eis qui.Usque in finem mundi, vel jam credunt ubicunque sunt, non tamen tam perfecte, ut post credituri sunt post resurrectionem.Per verbum.Per verbum Evangelii, quod est eorum, non quod per eos tantum sit praedicatum, sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad praedicandum. Hoc est verbum fidei, verbum Dei, per quod credidit latro, credidit Paulus, et quicunque credit.